라틴어 문장 검색

Troianos haec monstra petunt id est appetunt, hoc est ad Troianorum pertinet damnum, ut reginam petit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1261)
di moresque dabunt vestri Ciceronis est, tractum de philosophia, qui dicunt sufficere ad gloriam bene facti conscientiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2521)
videtur autem dolere quod queri non potest de Fortunae crudelitate, quae ei uno eodemque tempore et tanta contulit beneficia, et tale intulit damnum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 427)
svi merito si qua est fiducia forti si unusquisque fortis habet aliquam confidentiam ex conscientia fortitudinis suae, et ego audere non dubito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5021)
it mare per medium miseris h. p. l. h. c. a. Statius planius de hoc sensu deflent sua damna coloni et tamen oppressos miserantur in aequore nautas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4521)
nam in iure cum dicitur 'damnas esto', hoc est 'damnatus esto ut des', hoc est damno te ut des, neque alias liber eris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7274)
quod autem ait 'tactas', ostendit temporale fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 175)
potest tamen etiam scire, sed levius damnum maioris contemplatione contemnere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 95)
quae res agrorum damnum signi- ficabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 156)
de his Cicero "redimunt se ea parte corporis, propter quam maxime ex- petuntur", Iuvenalis "qui se eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno testiculi". castores autem a castrando dicti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 585)
et sciendum, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam alia futura si- gnificare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4812)
laomedonteae luimus p. t. excusat Augusti tempora et eum dicit suis viribus compensare tanta damna rei publicae, quae ex maiorum vitiis descendisse confirmat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5021)
inpune videmus sine damno sui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 321)
sed cum maris impetus plerumque in- rumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna pa- terentur, supplicaverunt senatui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1612)
nam apud maiores homicidii poenam noxius arietis damno luebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3872)

SEARCH

MENU NAVIGATION