라틴어 문장 검색

Non decores corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:3)
si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:6)
Si non es sola honestate contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam ἀοχλησίαν vocant Graeci, aut voluptatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:1)
Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 19:2)
Est aliquis et dolendi decor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:2)
primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:2)
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:1)
Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:4)
Ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:5)
Cum omnia feceris, a mutis animalibus decore vinceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:4)
Ne demite, Parcae Phoebus ait "vincat mortalis tempora vitae ille, mihi similis vultu similisque decore nec cantu nec voce minor.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:28)
Ista, quae tu non aliter, quam in decorem sparsa consideras, singula in opere sunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 112:2)
Qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:6)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION