라틴어 문장 검색

nam si quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adiicere concessum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 137:3)
interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et velut decretis technicorum tutos putent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:2)
nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 295:2)
non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 205:2)
estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:2)
adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 15:1)
et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 40:1)
et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 328:3)
neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 129:1)
quanquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:5)
In schola quaeri nihil attinet, cum declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:8)
Et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:1)
fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 93:2)
nam, cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est,
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 98:6)
utrumque autem nomen ex eo acceperunt, quod similes sunt consiliis aut decretis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 186:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION