라틴어 문장 검색

Reperti sunt, qui a vertice rectas eas lineas ad tempora deducerent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:5)
Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ea ultra justum modum a pituita deducta est, et tenuis, acuta, alba est, praecidi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 9:4)
quo fit ut per se singula intestina in suas sedes deducantur, et in his considant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 3:2)
si integrum est, leniter super intestina deduci.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 3:5)
Id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 3:6)
eo curiosius deducitur, quo minor laeviorque est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 12:5)
circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae a membrana cerebri similes membranulae deducuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 11:6)
habet hinc patrem maritus, habet hinc puella matrem geminaque parte ductum Caesareum flumineo stemma recurrit ortu.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:6)
una silex tot membra ligat ductusque per artem mons patiens ferri varios mutatur in artus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea8)
laevo deducunt limite gressum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis7)
eadem clementia sani gurgitis inmensum deducit in ostia Gangen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:124)
deductum Vindice morem lex celebrat, famulusque iugo laxatus erili ducitur et grato remeat securior ictu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:369)
seu mare sulphurei ductum per viscera montis oppressis ignescit aquis et pondera librat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:83)
haec post cunabula dulci ferre sinu summoque Iovi deducere parvam sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:95)
Ut longum permensus iter ductusque maligno stamine fatorum claram subrepsit in aulam, ilicet ambitio nasci, discedere rectum, venum cuncta dari:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION