라틴어 문장 검색

Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures solent esse causae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:1)
ab ea est enim ipsa propter pelicatus suspicionem interfectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:6)
Iustis autem et fidis hominibus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis iniuriaeque suspicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:4)
Nam ex accusatione et ex defensione constat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:3)
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:4)
Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque maior, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicuius opibus circumveniri urguerique videatur, ut nos et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae dominantis opes pro Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:8)
Vitanda tamen suspicio est avaritiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:1)
Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi sinere flagitiosum est, sed ita, ut illiberalitatis avaritiaeque absit suspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:3)
Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:1)
Utile videbatur Ulixi, ut quidem poëtae tragici prodiderunt (nam apud Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla suspicio est), sed insimulant eum tragoediae simulatione insaniae militiam subterfugere voluisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:1)
qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod versatur in re civili et forensi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장1)
nuper, cum ego C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium iudicio privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure versata defensio est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 178:2)
Quod vero impudentiam admiratus es eorum patronorum, qui aut, cum parva nescirent, magna profiterentur aut ea, quae maxima essent in iure civili, tractare auderent in causis, cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei facilis est et prompta defensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 237:1)
Nisi vero - bona venia huius optimi viri dixerim - Scaevolae tu libellis aut praeceptis soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patrocinium aequitatis et defensionem testamentorum ac voluntatis mortuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 242:3)
Ne quae suspicio gratiae sit in scribendo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 62:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION