라틴어 문장 검색

priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 592:1)
magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 611:1)
deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves imposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 220:3)
inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 238:1)
deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 563:2)
frontibus enim adversis concurrendum erat quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis hinc peditum acies claudebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 564:1)
eo spatio - et sunt omnia campi circa Nolam - concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:4)
peditum, equitum acies concurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 88:3)
infestis equis concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 282:2)
duae classes infestae circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima tranquillitas maris in altum evexisset, concursurae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 413:1)
hoc cum quarta vigilia factum esset expositosque milites porta, ut convenerat, recepisset Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinae adgreditur, ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in se converteret, sed ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad vim et impetum Romanorum arcendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 446:1)
Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 63:1)
raro alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei quam ipsae erant pugnarent, Tarentini, ut recuperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus, si navali proelio possessionem maris ademissent, interclusuros, Romani,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 544:1)
Itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 547:1)
insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae primae agminum concurrerant inter se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 549:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION