라틴어 문장 검색

filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset.
(아풀레이우스, 변명 74:2)
quis non disciplinam matris agnouit, cum in puella uideret immedicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos.
(아풀레이우스, 변명 74:6)
suadet, quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat;
(아풀레이우스, 변명 75:2)
it ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia:
(아풀레이우스, 변명 75:6)
matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum;
(아풀레이우스, 변명 75:7)
Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret.
(아풀레이우스, 변명 80:1)
bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit;
(아풀레이우스, 변명 82:8)
finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam.
(아풀레이우스, 변명 82:11)
tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina aestimetur.
(아풀레이우스, 변명 83:5)
uipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur:
(아풀레이우스, 변명 83:8)
hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias?
(아풀레이우스, 변명 83:11)
tu qualis filius aduersum matrem.
(아풀레이우스, 변명 84:4)
tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes;
(아풀레이우스, 변명 84:6)
immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses.
(아풀레이우스, 변명 84:8)
at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret.
(아풀레이우스, 변명 84:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION