라틴어 문장 검색

nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:1)
alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:4)
Verum alios quoque rex viribus suis protegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 5:1)
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:4)
Te quoque proteget illa, quae Tarda venit seris factura nepotibus umbram, ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 15:1)
Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:2)
illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:4)
laeva victricem tenens frondem virenti protegat ramo caput, et ista donum palma Pisaei Iovis velamen eadem praestet atque omen tibi.
(세네카, 아가멤논 17:10)
GAVIVS SABINVS hoc colore usus est, ut in quantum posset dignitatem suam destrueret et humilitatem confiteretur.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 19:1)
Set ne hoc genus furoris protegere uidear, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 26:1)
nam ut qui, quod dedit, imputat, gratiam destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum commendat, non expro- brat.
(세네카, 행복론, Liber II 62:3)
Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum.
(세네카, 행복론, Liber II 85:3)
Horum quomodo iudex inibit aestimatio- nem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam destruant ?
(세네카, 행복론, Liber III 37:2)
Haec non destruunt parentium venerationem nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores ;
(세네카, 행복론, Liber III 165:1)
legum praesidio, qui pluri- mum in illas peccaverunt,proteguntur.
(세네카, 행복론, Liber IV 135:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION