라틴어 문장 검색

Praeceptum non contemnendum est, cum in alterius sententiam iveris aliquid semper de proprio addere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:24)
Novi alicuius argumenti pondus addas, propter quod in partes eius transire videas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:30)
Aliter deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam vendicant ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non invenit, atque specie antiquitatis introducit novitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:3)
Adde etiam lites contentiosas quae evomi debent ut crapula curiarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:6)
Ergo suae testae detracta preside ueste, Texit amore pari uas inde sodalis auari;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:5)
In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
(불가타 성경, 집회서, 48장26)
Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: " Voca nomen eius "Absque misericordia", quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.
(불가타 성경, 호세아서, 1장6)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장12)
Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.
(불가타 성경, 호세아서, 9장15)
Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. " His ?ipsi dicunt ?immolate! ". Homines vitulos osculantur.
(불가타 성경, 호세아서, 13장2)
Propterea haec dicit Dominus Deus: " Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae ".
(불가타 성경, 아모스서, 3장11)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos.
(불가타 성경, 아모스서, 9장2)
Et ponam Samariam in acervum lapidum, in agrum, ubi plantatur vinea; et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo.
(불가타 성경, 미카서, 1장6)
In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION