라틴어 문장 검색

Idem Aegyptii volentes ipsius solis nomine dicare simulachrum figuravere raso capite, sed dextra parte crine remanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:1)
Nam is per menses sex hibernos sinistro incubat lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:3)
sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:4)
Adduxit longe, donec curvata coirent Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:4)
Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:1)
inde Hadriaticum mare facit, ex quo dextra in Parthenium laeva in Ionium et directim in Aegaeum pergit, atque ita ingreditur in Pontum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 35:2)
tum, torta levis si lancea Mauri Haereat, aut latum subeant venabula pectus, Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:33)
Et nunc, ignoto si quos petis orbe triumphos, Accipe devotas externa in proelia dextras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:5)
Neque enim solis excussa lacertis Lancea, sed tenso ballistae turbine rapta, Haud unum contenta latus transire, quiescit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:35)
Phocaicis Romana ratis vallata carinis, Robore diducto dextrum laevumque tuetur Aequo Marte latus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:42)
Quo primum steterint campo, qua lancea dextra Exierit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:54)
Nulla fuit non certa manus, non lancea felix, Parque novum Fortuna videt concurrere, bellum Atque virum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:49)
Prima velim caput hoc funesti lancea belli, Si sine momento rerum partisque ruina Casurum est, feriat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:25)
Tunc omnis lancea saxo Erigitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION