라틴어 문장 검색

nec ex quo castris castra conlata sunt cessatum a levibus proeliis est, facile patiente dictatore conferendo vires spem universae victoriae temptato paulatim eventu certaminum suos praecipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 292:1)
clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 293:2)
in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur quid opus facto sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 294:3)
inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 298:1)
dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 301:1)
et moverunt victorem, dictator pedem iam referentibus suis advenit, eoque omne proelium versum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 305:2)
unus Postumius ictus saxo perfracto capite acie excessit, non dictatorem umerus volneratus, non Fabium prope adfixum equo femur, non abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 307:1)
eodem et dictator alia parte copias admovet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 310:2)
et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 311:3)
praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 312:2)
odisse tribunos, poscere dictatorem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 338:3)
A. Cornelius dictatorem Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 339:1)
dictator ad contionem advocatam increpuit quod animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos gererent ut parva iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium nec ignavia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 346:1)
se quoque eundem dictatorem Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 347:3)
simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 350:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION