라틴어 문장 검색

vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore quodam et suco suo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:1)
firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:5)
et si in nos aliquod odium offensiove conlata sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:8)
consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi cum accusatore communia esse et pro periculo potius quam contra salutem valere debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 2:1)
alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:4)
itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:1)
Mollipedesque boves spectantes lumina caeli Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:5)
mollipedesque boves spectantes lumina caeli naribus umiferum duxere ex aëre sucum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 24:5)
amisimus, mi Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinam civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 4:4)
ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 2:2)
ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:4)
nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:10)
nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:3)
Quorum ab oratoris iudicio dilectus nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION