라틴어 문장 검색

Alioquin optime bonus non esset, si quid facere dimitteret quod a se opportune faciendum esse praesciret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:24)
Quod autem novissime opponebatur, nullas scilicet grates Deo referendas esse pro eis quae facit, cum ea nequaquam dimittere possit, et quadam necessitate id potius agat quam voluntate, omnino frivolum est. Hic enim quaedam naturae vel bonitatis ejus necessitas ab ejus voluntate non est separata, nec coactio dicenda est, qua etiam nolens id facere cogatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:7)
Quibusdam tamen videtur, nonnulla ipsum facere posse alio modo quam faciat, sed eum tamen semper eligere eum modum faciendi, qui convenientior sit. Quod etiam penitus a ratione dissidet, ut videlicet inconvenientiori modo possit facere quam faciat, vel inconvenientiorem modum eligere, et convenientiorem dimittere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:16)
Sic quippe assumpsit nostra, ut non dimitteret sua. Mutatio autem in aliud fieri non potest, nisi esse desinat quod prius fuerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:10)
ideoque casu potius ipsa quam ex libero arbitrio provenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:2)
In libero quippe arbitrio, ejus rei, quae inde contingit, intentio praecedit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:3)
Liberum autem arbitrium diffinientes philosophi dixerunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:6)
Liberum de voluntate judicium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:7)
Arbitrium quippe est ipsa deliberatio sive dijudicatio animi, qua se aliquid facere vel dimittere quilibet proponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:8)
Etsi enim bruta animalia quaedam per voluntatem suam facere possunt vel dimittere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:11)
quia tamen judicio rationis carent, liberum non habent arbitrium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:12)
Si quid etiam tale quid velit ac disponit facere, quod in ejus non sit potestate, vel quod sine dispositione ipsius aeque fieret, in hoc liberum arbitrium non habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:13)
nequaquam cum id accidit, ex libero suo arbitrio assequuntur, quod videlicet non minus contingeret eis etiam nihil inde praemeditantibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:16)
Denique et nonnulli liberum ad hoc reduxerunt arbitrium, ut his tantum ipsi concedant quae et bene facere et male possunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:18)
caetera cum sint liberi arbitrii in utrumque possunt suam deflectere voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION