라틴어 문장 검색

satis validi si simul incubuissent, per intervallum adventantes neque constantiam addiderant turbatis et pavore fugientium auferebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장4)
clarum ex eo in urbe, didita per provincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando genitus Viennae multisque et validis propinquitatibus subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장4)
nece Vardanis turbatae Parthorum res inter ambiguos quis in regnum acciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장10)
eductaeque altius turres facibus atque hastis turbabant obsessos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장4)
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
tunc dato signo perfringunt aggerem suisque claustris impeditos turbant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장6)
sed eo quoque inrupere ferentarius gravisque miles, illi telis adsultantes, hi conferto gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos nulla loricarum galearumve tegmina;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장8)
semina etiam odiorum iacienda, ut saepe principes Romani eandem Armeniam specie largitionis turbandis barbarorum animis praebuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장4)
obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장2)
Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis devotionibus petivisset quodque parum coercitis per Calabriam servorum agminibus pacem Italiae turbaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장1)
exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem et mortem differret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장4)
testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장8)
etiam G. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장8)
Turbatus his Nero et propinquo die quo quartum decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum modo matris violentiam, modo ipsius indolem, levi quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem late quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장1)
nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus et quod plerique ignari etiam conscios impediebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION