라틴어 문장 검색

in asty vero Olympium amplo modulorum comparatu corinthiis symmetriis et proportionibus, uti supra scriptum est, architectandum Cossutius suscepisse memoratur, cuius commentarium nullum est inventum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말60)
tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장9)
etiamque cavendae sunt in cameris priscorum dispositiones, quod earum planitiae coronarum gravi pondere inpendentes sunt periculosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장13)
Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitates quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장7)
De mundi circa terram pervolitantia duodecimque signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum dispositione, ut sit perspecta, docui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장1)
Omnes proportiones eorum organorum ratiocinandorum ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장2)
Haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장25)
Nam quae fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel nervo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportiones sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장6)
altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus erit ad usum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장41)
Et manente causarum proportione manebit effectuum proportio, hoc est proportio motuum & periodicorum temporum. Q. E. D. Caeterum cum motus circularis, & abinde orta vis centrifuga, major sit ad Eclipticam quàm ad polos;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 18:5)
Qua enim maximus ad parvissimum terminus proportione coniungitur, eadem proportione differentiae ad se invicem comparantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 3:3)
in minoribus enim terminis minores proportiones, in maioribus maior proportionis quantitas custoditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 6:5)
partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut , elocutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 290:3)
Vis Lunae ad mare movendum colligenda est ex ejus proportione ad vim Solis, & haec proportio colligenda est ex proportione motuum maris, qui ab his viribus oriuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:1)
Et ideo saepe astronomus dicit verum et tamen non evenit, quod dicit, quia dictum suum fuit quoad dispositionem caelestium verissimum, sed haec dispositio a mutabilitate inferiorum exlusa est.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION