라틴어 문장 검색

Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis eius dissolveret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:1)
destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:1)
quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi oratoris bene structam conlocationem dissolvas permutatione verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 1:1)
sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut, si quis Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장1)
facilius est enim apta dissolvere quam dissipata conectere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 1:4)
si est Aristoxeni harmonia, dissolvetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:4)
ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:7)
Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna converterit, utrumque dissolvitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:7)
ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
(페르시우스, 풍자, satire 228)
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo, et Calabrum coxit vitiato murice vellus;
(페르시우스, 풍자, satire 252)
Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:2)
Hinc Ascyltos bene risum discussit, qui silentio facto Videmus inquit suam cuique rem esse carissimam;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:1)
| Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat ilia sua.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:9)
sed Trimalchio expectatione discussa Quem inquit ex eis vultis in cenam statim fieri?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:19)
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias [suas] ita ut supra lucernas . . . aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION