라틴어 문장 검색

nec divulgata Caesaris hortatio subsequi legionurn aut laborem aut pugnandi poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a periculosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 22:3)
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 20:1)
ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 9장6)
atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 15장2)
Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 25장1)
Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장1)
Fabius, etsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam potissimum credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant, petituros.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 28장3)
Haec nusquam quidem non est siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium vulnerum morborumque noverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium2)
Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium117)
et exterae gentes, cum subtilem medicinae rationem non noverint, communia tantum vident;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium189)
Ob quae conicio eum, qui propria non novit, communia tantum debere intueri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium223)
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장49)
Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori vel valetudini convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장12)
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장103)
Verus ergo anguli finis utique noscendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION