라틴어 문장 검색

Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:6)
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:1)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
Sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:2)
Nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram aram novimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus, non parentamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 1:4)
Quia rebellem, inquiens, ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostrae religionis discedere temtas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:3)
Si uis perennis uitae felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:16)
Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui nitas tribuit, adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi facitis et custodiri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:13)
Adsitis, divi, neu vos e paupere mensa Dona nec e puris spernite fictilibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 116)
"Crudeles divi!"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 422)
Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia divi, Nec prodest sanctis tura dedisse focis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 845)
Quid mihi si fueras miseros laesurus amores, Foedera per divos, clam violanda, dabas?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 91)
at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
Diui uera monent, uenturae nuntia sortis uera monent Tuscis exta probata uiris;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 43)
illius ex oculis, cum uult exurere diuos, accendit geminas lampadas acer Amor.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae5)

SEARCH

MENU NAVIGATION