라틴어 문장 검색

Praemia nunc alia atque alia emolumento notemus sacramentorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI12)
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 18:1)
Sed tamen Anni- bal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 61:1)
His Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 17:3)
EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 1:1)
misero misere' aiunt 'omnia ademit una dies infesta tibi tot praemia vitae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:3)
omnia perfunctus vitai praemia marces;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:13)
quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes pro meritis eius possit, qui talia nobis pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:2)
nam cupide fugere feras pacemque secuta sunt et larga suo sine pabula parta labore, quae damus utilitatis eorum praemia causa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:6)
inde metus maculat poenarum praemia vitae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:8)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
quo bello filium suum annos quattuordecim natum, quod hostem manu percusserat, et pro contione laudavit et bulla aurea praetextaque donavit, insigniens puerum ultra annos fortem praemiis virilitatis et honoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 8:2)
Miles aucupii peritus et spe ingentis praemii pertulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:4)
Κατὰ διαστολὴν, inquit, Potitiorum, qui ab Appio Claudio praemio corrupti sacra servis publicis prodiderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION