라틴어 문장 검색

quam ob rem te obsecro iisdem precibus quibus senatus populusque Romanus ut in perpetuum rem p. dominatu regio liberes, ut principiis consentiant exitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 2:4)
quapropter hoc te primum rogo ne contrahas ac demittas animum neve te obrui tamquam fluctu sic magnitudine negoti sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis neque enim eius modi partem rei publicae geris in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 4:1)
quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:6)
recte consensit Arcesilas ad definitionem additum, neque enim falsum percipi posse neque verum si esset tale quale vel falsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:12)
quia cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, Alcmeo autem 'sed mihi neutiquam cor consentit';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:4)
quid ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur' et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:6)
apparet enim iam cor cum oculis consentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 121:2)
Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:4)
quid illa in quibus consentiunt num pro veris probare possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia ecferri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:1)
Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T. Roscium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:5)
ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 3:7)
an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:3)
non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:1)
e fundo ornatissimo eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in paternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore commisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 4:4)
videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION