라틴어 문장 검색

Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro, Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 45)
Qua ratione inopem potius ducebat domum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1131)
Veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio premet, ac victis dominabitur Argis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:7)
incensa Danai dominantur in urbe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:8)
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:11)
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, et nati natorum, et qui nascentur ab illis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:6)
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:4)
Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:14)
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:2)
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Euandrus habebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:9)
nox et tua testis dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:23)
intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:16)
saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit, aut oculis capti fodere cubilia talpae, inventusque cavis bufo et quae plurima terrae monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum curculio atque inopi metuens formica senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:3)
neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:10)
Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION