라틴어 문장 검색

Bonus princeps sibi dominatur, populo servit, nullius sanguinem contemnit :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:18)
Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratae iam firmitatis ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:3)
In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:1)
Hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiaverunt, invictos laboribus et contemptores voluptatis et victores omnium terrorum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 6:4)
At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:1)
Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:8)
" Summum bonum est animus fortuita despiciens, virtute laetus " aut" Invicta vis animi, perita rerum, placida in actu cum humanitate multa et conversantium cura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 19:1)
Altum quiddam est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:2)
Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quicquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub iugum mittit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:1)
Iuuenes inuicti nisi habuissent patrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.12)
"quousque, inuicte?"
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.56)
dominare tumidus, spiritus altos gere:
(세네카, Hercules Furens 5:31)
Fas omne mundi teque dominantem precor regno capaci teque quam amotam inrita quaesivit Enna mater, ut iura abdita et operta terris liceat impune eloqui.
(세네카, Hercules Furens 10:3)
dominatur illic patruus Alcidae tui.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION