라틴어 문장 검색

misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 28:1)
sed tua me virtus tamen et sperata voluptas suavis amicitiae quemvis efferre laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 6:2)
Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:1)
ut melius vigilare sit ante, qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:4)
quippe etenim iam tum divom mortalia saecla egregias animo facies vigilante videbant et magis in somnis mirando corporis auctu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:2)
Habenda est ad somnum culcita in qua ille, cum tantum deberet, dormire potuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:2)
Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 40:1)
quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit, coactaeque omnium vires manum contra fecerint, Ille velut pelagi rupes inmota resistit
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 1:3)
Vigilat pars magna comarum, Defenduntque caput praetenti crinibus hydri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:26)
Non rumpet altum pallidus somnum reus, Sed mane totum dormies.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX12)
dormiendum est.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI7)
Lassus dormio:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV15)
Dormis cum pueris mutuniatis, Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIII1)
Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII8)

SEARCH

MENU NAVIGATION