라틴어 문장 검색

priores Macedonas introduci placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 555:1)
aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 54:1)
his litteris recitatis decreverunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut praetori scriberet ut,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 104:1)
secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in crudelitatem saevitiamque regis invehi poterant, introducti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 334:1)
comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 575:1)
Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 88:1)
ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 234:1)
omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 169:1)
M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenire iusso et edicto per oram maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 108:1)
quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 250:1)
item ex auctoritate senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 619:2)
itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex auctoritate senatus in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae, quae superiore anno conscriptae essent, post diem decimum Arretii adessent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 625:1)
item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum, qui milites dare debebant, edixit ut in Capitolio se adirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 627:1)
eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt benigneque omnibus responsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 639:1)
postero die Quinctius legationes universas Graeciae Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 666:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION