라틴어 문장 검색

Sed tamen is fabulis spretis ac repudiatis deus pertinens per naturam cuiusque rei, per terras Ceres per maria Neptunus alii per alia, poterunt intellegi qui qualesque sint quoque eos nomine consuetudo nuncupaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:1)
Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:1)
Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:1)
poetarum ista sunt, nos autem philosophi esse volumus, rerum auctores non fabularum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 78:1)
Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:2)
Illi enim non optimas, sed sibi accommodatissimas fabulas eligunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:2)
Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui, cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:1)
Atque hoc loco philosoplis quidam, minime mali illi quidem, sed non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam prolatam dicunt a Platone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:1)
Sol Phaëthonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quicquid optasset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:2)
Sed omittamus et fabulas et externa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:2)
- sed alia sunt maiora multo, fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare non possumus - sed, ut dixi, ne hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 192:3)
fabula etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:4)
sive haec in errore inperitorum posita esse et fabularum similia didicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae nos vix audiendo cognoscimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:10)
Quorum copiis cum se ducem praebuisset, ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:4)
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION