라틴어 문장 검색

Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatae iactantiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri vellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus sed propriae laudi servisse videamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 13:1)
Bruttiano iustissimum integritatis testimonium redditum, quem quidem etiam constantiae gloria secuta est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 5:4)
ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:3)
An ceteris artibus excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior effectus est?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:2)
Ad quam spem alioqui quietissimum hortatur et natalium splendor et summa integritas in paupertate et ante omnia felicitas temporum, quae bonam conscientiam civium tuorum ad usum indulgentiae tuae provocat et attollit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 2:1)
Parciorem me in laudando facit, quod spero tibi et integritatem eius et probitatem et industriam non solum ex eius honoribus, quos in urbe sub oculis tuis gessit, verum etiam ex commilitio esse notissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 2:4)
Hoc quoque dubium, intercepto rege mortalitate an desperato operis effectu.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:3)
Per quod effectum est, ut te consulerem, reddendum eum poenae suae an gravius aliquid et quid potissimum constituendum putares et in hunc et in eos, si qui forte in simili condicione invenirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:4)
per quod effectum est ut te, domine, consulerem, quid observari velles.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 5:2)
Nec satis effectus unus et alter habent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 846)
Non caret effectu, quod voluere duo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 314)
sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, effectum cura pectoris esse tui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 515)
seu tamen effectus habitura est gratia, seu me dura iubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente, et mea me tellus audiet esse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1517)
Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:3)
Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION