라틴어 문장 검색

ideoque in quolibet temptandum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:6)
cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 9:6)
Vbi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, uino, uenere debemus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 3:1)
Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inueterauerunt, uix citra ustionem finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 30장 1:5)
Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 2:1)
Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 3:1)
Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem et ante dicam de is, quae in QVAMLIBET PARTEM corporis incidunt, tum de is, quae certas partes infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 2:3)
Priora in qualibet parte corporis fiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:3)
- In eiusmodi casu primum est, si uires patiuntur, sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:2)
siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:3)
Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:1)
Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a uino est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:5)
Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:5)
Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:1)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION