라틴어 문장 검색

alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 42:1)
et ne tum quidem memores pacis, in caedem coniugum ac liberorum versi, etiam ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris trucidatos praecipitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 125:2)
in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glaebis pisces emersisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 19:2)
in palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in vallem insessam ab hostibus praecipitant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 256:2)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, luna in suam lucem emersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:2)
mille modis, Amor, ignorandu's, procul abhibendu's atque abstandu's, nam qui in amorem praecipitavit, peius perit quasi saxo saliat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 127)
hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui repugnabunt rescindent et, si celeriter administraverint, non patientur reliquas partes turrium murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipitare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장12)
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장45)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
praecipitare pro 'praecipitandi'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5652)
praecipitat pro 'praecipitatur'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6171)
praecipitant ut nox umida caelo praecipitat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2511)
furor iraque mentem praecipitant potest quidem specialiter accipi, id est mentem meam furor et ira praecipitarunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3161)

SEARCH

MENU NAVIGATION