라틴어 문장 검색

quaeque puer quondam primis diffuderat annis, promit fumoso condita vina cado.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권317)
Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:2)
Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare litora terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:2)
Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)
Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum quaerit Lyncides moresque animumque virorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 75:1)
media quae nare recepta cervice exacta est in partesque eminet ambas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 12:2)
Credit amans, venerisque novae perterrita fama indulsit primo lacrimis flendoque dolorem diffudit miseranda suum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:3)
Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto gurgite et humanae servat vestigia formae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:7)
Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat securosque artus contemptoremque petebat flamma suum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:1)
causa viae est coniunx, in quam calcata venenum vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:5)
Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute, diffudit vultus et reddidit omina voce.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:1)
sed per confusa frementis verba tamen vulgi vox eminet una "quis ille est?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 49:2)
deus eminet alte, impositaque premens puppim cervice recurvam caeruleas despectat aquas modicisque per aequor Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu Italiam tenuit praeterque Lacinia templo nobilitata deae Scylaceaque litora fertur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:2)
Huiusmodi actiones bonum in societate diffundunt quod semper fructus affert ultra illud quod probari potest, quia in gremio huius terrae bonum pariunt, in alios perventurum, nonnumquam invisibiliter.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 271:2)
Educatio haud sufficit eiusque conatus erunt steriles nisi etiam procuret novum exemplar diffundendum, quod attinet ad hominem, vitam, societatem et necessitudinem cum natura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION