라틴어 문장 검색

ac ne pauper quidem tanquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciat se tanto plus praestitisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 127:2)
neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 276:2)
Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장1)
Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장7)
In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 41장2)
Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장2)
"Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장16)
Quae ante vestra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장13)
Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas execrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:7)
Et puto, si venalis esset, non haberet emptorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 8:7)
Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus nihil inventurum, cum intraverit, praeter illa, quae in fronte suspensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 3:3)
Et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus est, qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 34:3)
Mercede te vitia sollicitant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:4)
recte facti fecisse merces est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:6)
Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION