라틴어 문장 검색

Nam in medium curiae progressus, quid ipsi mater audire institisset, quid matri ipse simulasset, sicuti fuerat, enarrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 24:1)
Conrugato indicavere vultu plerique de considentibus Evangeli interventum otio suo inamoenum minusque placido conventui congruentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:1)
Nam occultas et manantes ex meri veri fonte rationes ne in ipsis quidem sacris enarrari permittitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 18:3)
Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:1)
quod apparebit, si percurratur ordo qui de Apolline nascente narratur, sicut paulo superius enarraturum me esse promisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:3)
Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicaverunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naves inmissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:3)
sagitta tamen iacit, quod indicat tunc quoque universorum constare vitam radio solis vel ab ima parte venientis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:2)
Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 21:1)
Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 1:1)
Verba ipsa qui volet legere, ubi quaerere debeat indicavi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:2)
Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:1)
Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:3)
unde haec quae leviter attigisti fac quaeso enarrando planiora.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 1:3)
Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:2)
Cumque Furius delectatus enarrantis ingenio plura vellet interrogare, Caecina se Albinus obiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION