라틴어 문장 검색

valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:7)
nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:2)
senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:4)
tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret - etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat - verum tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 1:1)
Elephanti vires, et leonis impetum, Cornicis aevum, gloriam tauri trucis, Equi velocis placidam mansuetudinem, Et adesset homini sua tamen sollertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.3)
Atrocitati mansuetudo est remedium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.9)
'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 2:2)
'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.'
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 1:2)
Levia haec et transeunda, illa memoranda quod nomine Pallantis senatus - nec expiata postea curia est -, Pallantis nomine senatus gratias agit Caesari, quod et ipse cum summo honore mentionem eius prosecutus esset et senatui facultatem fecisset testandi erga eum benevolentiam suam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 5:1)
Quid enim senatui pulchrius, quam ut erga Pallantem satis gratus videretur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 6:1)
Cum affectum tuum erga fratris filiam cogito etiam materna indulgentia molliorem, intellego prius tibi quod est posterius nuntiandum, ut praesumpta laetitia sollicitudini locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:1)
sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa iustissima est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 2:2)
huius fiducia, mansuetudo illius augetur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:6)
Statuam poni mihi a te eo quo desideras loco, quamquam eius modi honorum parcissimus tamen patior, ne impedisse cursum erga me pietatis tuae videar.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94)
, domine, provinciam intravi, quam in eo obsequio, in ea erga te fide, quam de genere humano mereris, inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 B 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION