라틴어 문장 검색

Tum periculum revera ingruit, cum potentiores expectent dum aquae moveantur apud vulgus, ut ita demum animos exulceratos prodere possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:6)
Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia coelestibus sunt omnia moventur super centrum alterius, cui benefaciunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:7)
Itaque occasiones tales aut omnino evites aut iisdem frequentius insuescas quo minus moveant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:11)
plura movent quam componere rursus sciunt;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:16)
Quod si verum sit pulchritudinem praecipuam sitam esse in moto decoro, mirum sane non est si provectiores aetate aliquando videantur iunioribus amabiliores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:10)
Hoc enim confidentiam parit, et omnem lapidem movebunt quo veluti praescriptionem tueantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:10)
Si quem moveat inclinatio propria ut parti iniquiori faveat in caussa iudiciali utatur potius auctoritate sua ut rem componat quam ut obtineat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:3)
Si quem moveat inclinatio propria ut favore suo minus merentem impertiat in caussa gratiae, abstineat saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:4)
Omnia undique replet, neque facile evanescit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:9)
"quantum pulverum moveo!"
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:3)
Maledictus sit (inquit lex) qui terminum terrae movet antiquum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:6)
Sunt enim haec duo veluti spiritus et nervi quorum alter in alteris moventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:8)
Bella antiquis temporibus movere videbantur ex oriente potissimum in occidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:3)
Vulpes ingratum iubet inmemoremque probatum Fortiter astrictum uinclis, quibus est modo dictum, Huc fore censendum per eundem mox reuehendum, Vnde fuit uectus, limi prius aggere tectus, Sicque relinquendum penitusque nec inde mouendum, Iudicio ueri dignum satis ista mereri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:11)
Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum.
(불가타 성경, 집회서, 12장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION