라틴어 문장 검색

Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius adversus Boios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 475:2)
eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur quo minus consul novus quo senatus censuisset extemplo proficisci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 487:1)
imperatum praeterea L. Quinctio consuli est ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet et socium ac Latini nominis viginti milia peditum et octingentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 489:1)
nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 532:1)
itaque cum mille peditibus rex qui ab Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 539:1)
Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 553:1)
in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 559:1)
provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 569:1)
ad ea Quinctius, coram quibus magis quam apud quos verba faceret, dicere Archidamum rationem habuisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 572:1)
auxilia etiam quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 587:1)
erat enim haud procul seditione Athenis res trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, donec ab iis, qui Romanae partis erant, Quinctius est accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 588:1)
Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 594:1)
ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 600:3)
cui Graecia evenisset, ut praeter eum numerum militum, quem L. Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetve, ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 7:3)
L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION