라틴어 문장 검색

nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 2:1)
Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:1)
plenum exiliis mare, infecti caedibus scopuli.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장11)
nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장13)
Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장1)
ceterum utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta parem invidiam adferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장4)
nec aliud sequenti quadriduo, quod medium inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico factumve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장5)
is magnitudine subiti sceleris, an corrupta latius castra et, si contra tenderet, exitium metuens, praebuit plerisque suspicionem conscientiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장2)
nec est plus quod pro caede principis quam quod innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem quam ab aliis pro facinore accipietis.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장18)
legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo statim introitu trucidaverat Galba.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장4)
repugnantem huic sententiae Vinium Laco minaciter invasit, stimulante Icelo privati odii pertinacia in publicum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장8)
haesitationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto difficilis modus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장4)
caedis et praedarum initium et optimo cuique perniciem quaeri apparebat, sed Othoni nondum auctoritas inerat ad prohibendum scelus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 45장6)
ita simulatione irae vinciri iussum et maiores poenas daturum adfirmans praesenti exitio subtraxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 45장8)
Laco prae- fectus, tamquam in insulam seponeretur, ab evocato, quem ad caedem eius Otho praemiserat, confossus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION