라틴어 문장 검색

Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:2)
Ad salutem omnia parata sunt et in promptu, deliciis omnia misere ac sollicite conparantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 15:5)
Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:2)
sollicitum est, quod potest esse securum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 19:5)
tua te colimus turba Mycenae, tu sollicitum supplexque tui numinis Argos sola tueris, tu bella manu pacemque regis;
(세네카, 아가멤논 7:8)
quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis, ut hae litterae ad patrem perueniant.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 5:2)
sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 10:7)
tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:5)
immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 23:5)
et iudices non audisse sollicite, sed faciles fuisse quasi de nuptiis ageretur.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 10:4)
"non est sollicite de eo iudicandum cui damnato gratulandum est."
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 11:16)
Sollicitus erat ne quod perdiderat quaereretur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Fur contione prohibeatur. Quidam cum diuitem proditionis postulasset, noctu parietem eius effodit et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae sustulit. damnatus est diues. accusator contionari cum uellet a magistratu prohibitus agit iniuriarum. 1:7)
Est enim etiam bonarum rerum sollicita expectatio, et eum plurima beneficia remedium alicuius rei adferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardius gaudere, beneficio suo manus adfert.
(세네카, 행복론, Liber II 20:2)
" Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicundae aditum erunt et innocentiam sollicitiore habituri loco.
(세네카, 행복론, Liber III 56:2)
Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis ?
(세네카, 행복론, Liber III 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION