라틴어 문장 검색

corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:4)
post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id quod explanari volebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:4)
cuius quas acceperim dissupationes si vultis exponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 41:2)
Quae cum dixisset [et], Breviter sane minimeque obscure exposita est inquam a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:1)
Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur - sed tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nominetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:1)
frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti qui enim serius honores adamaverunt, vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS11)
itaque tum Scaevola, cum in ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 4:1)
eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 4:2)
nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:1)
Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:9)
qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic ut simile nihil viderim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:1)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)
plura etiam dicta quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec explicatis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:5)
Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:11)
Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION