라틴어 문장 검색

cur execrabilis ista nobis solis velut dissertio iuris humani est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 290:2)
templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 28:1)
ex quo regnum adeptus es, unam rem te quae facienda fuerit senatus fecisse censet, quod legatos Romam ad renovandum foedus miseris, quod ipsum tamen tibi non fuisse renovandum iudicat potius quam cum renovatum esset violandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 419:1)
nam si est in foedere ita scriptum ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est quod me armis adversus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus violatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 437:1)
Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 84:2)
Claudius adsumptis ad eum exercitum quem habebat Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 373:2)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)
ita duo sanctissima in terris templa se uno au'core sanguine humano violata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 54:3)
nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 452:2)
satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 460:1)
Quis homo est tanta confidentia, qui sacerdotem violare audet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 230)
Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, quia impio more vixerunt, poena condemnandi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말4)
iam te ut nemo uiolauerit locus ipse uiolauit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 7:11)
Qui ius igitur iurandum violat, is Fidem violat, quam in Capitolio vicinam Iovis optimi maximi, ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:9)
violarit vulnere corpus bene 'violarit', quia dixerat 'sacrum'. et superius dictum est operam sollemni more consecrari, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5911)

SEARCH

MENU NAVIGATION