라틴어 문장 검색

Etiam illud notatu non indignum, quod tam sedulus pacis amator in bellis tam felix extiterit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:13)
Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:4)
Unde potius sibi ipsi molestae quam in alios periculosae existebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:2)
Optaverim ut item ei contigisset in hoc famae suae monumento.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 15:3)
Etiam illud manifesto liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem contingere aberrationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:8)
Licet enim in natura nihil vere existat praeter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:10)
neque differat res a forma, aliter quam differunt apparens et existens, aut exterius et interius, aut in ordine ad hominem et in ordine ad universum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:4)
Eae sunt, in quibus natura inquisita migrat ad generationem, cum prius non existeret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:2)
aut contra migrat ad corruptionem, cum prius existeret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:3)
At meditullia flammae, quae aer non contingit sed alia flamma undique circumdat, eadem numero manent, neque extinguuntur donec paulatim angustientur ab aere per latera circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:5)
quia scilicet nec motus manus, licet per regulam adjutae, nec impressio atramenti aut coloris revera aequalia existant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:5)
lucis, quae in aere non extrinsecus illuminato latenter existit, ad sensum felis, noctuae, et hujusmodi animalium quae cernunt noctu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:3)
Onerosa autem fit praxis, vel propter misturam rerum inutilium, vel propter multiplicationem instrumentorum, vel propter molem materiae et corporum quae ad aliquod opus requiri contigerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:1)
videlicet, utrum coeli sereni et stellati facies ad idem tempus cernatur quando vere existit, an potius aliquanto post;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:2)
Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi ut notaverint tempora quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest tum praecipue esse cum persona in quam invidia torquetur spectatur in gloria et triumpho.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION