라틴어 문장 검색

spargitur in bifidas male sana intentio luces, et duplices geminis auctoribus extruit aras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 130)
Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam cerneret eluvie sanguinis affluere, protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram quaeque loca aequoreus proxima portus habet, inter carnifices et constipata sedebat officia extructo celsior in solio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.11)
turritum fortis caput adcumularat in altum crinibus, extructos augeret ut addita cirros congeries celsumque apicem frons ardua ferret.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 146)
conpositis igitur rerum morumque secundis in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari contigit ac statione frui valloque foveri pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1 exstruitur media castrorum sede tribunal editiore loco, tumulus quem vertice acuto excitat in speculam, subiecta unde omnia late liber inoffenso circum inspicit aere visus, hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro foedere iuratae Christi sub amore sorores, conscendunt apicem;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1208)
Fores effregit atque in aedes irruit Alienas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 223)
Nimirum consilium illud rectum est de occludendis aedibus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 753)
hunc tu in aedes cogitas Recipere posthac?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 2115)
Introiit in aedes ater alienus canis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 450)
tum litore curvo exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:18)
"Tu nunc Karthaginis altae fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:16)
simul ense superbum Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:10)
Haud segnes alii crates et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:2)
Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:3)
ter pater exstructos disiecit fulmine montis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:6)
Delicta maiorum inmeritus lues, Romane, donec templa refeceris aedisque labentis deorum et foeda nigro simulacra fumo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION