라틴어 문장 검색

se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 174:3)
multi exsulum caede sua foedavere templa, multi vivi capti, Herdonius interfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 205:1)
hic negando bellum esse arma vobis ademit nudosque servis vestris et exsulibus obiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 213:5)
cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum dux profanatis omnibus in cella Iovis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam sumpta sunt arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 214:3)
optimus maximus exsulum atque servorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 217:1)
quantum periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 219:3)
lateque populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum quod passim vagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 401:2)
haud inultum interfecere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 461:1)
nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis qui proximi invidiae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 550:1)
unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 736:1)
Capitolium ab exulibus et servis occupatum caesis his receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha2)
circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce Hic praebituri inquit, vos telis hostium estis indefensi, inulti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 302:1)
qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 418:2)
fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 641:1)
aut enim passuros inultam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION