라틴어 문장 검색

id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:6)
agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:1)
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:2)
videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:1)
Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi oratoribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 2:5)
Omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 11:4)
qui iam non procul, ut quondam solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 29:2)
Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 27:1)
Quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti [in amicitiam] beneficio se obligatos putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:1)
voluntatis enim nostrae non esse causas externas et antecedentes (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:17)
voluntatis enim nostrae non esse causas externas et antecedentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:6)
sine externa et antecedente causa, non sine aliqua;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 36:3)
ut, cum vas inane dicimus, non ita loquimur, ut physici, quibus inane esse nihil placet, sed ita, ut verbi causa sine aqua, sine vino, sine oleo vas esse dicamus, sic, cum sine causa animum dicimus moveri, sine antecedente et externa causa moveri, non omnino sine causa dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 36:4)
Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 37:2)
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION