라틴어 문장 검색

nam si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 1:2)
luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:6)
sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:3)
si ignis, extinguetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:3)
omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est) - quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:2)
nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:5)
quid ego nunc lugeam vitam hominum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:4)
utrum igitur, si tum esset extinctus, a bonis rebus an a malis discessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:5)
quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:5)
in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:11)
Nam no/s decebat coe/tus celebranti/s domum Luge/re, ubi esset a/liquis in lucem e/ditus, Huma/nae vitae va/ria reputanti/s mala;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:2)
Sed lo/nge a leto nu/mine aspello/r Iovis, Atque hae/c vetusta, sae/clis glomerata ho/rridis, Lucti/fica clades no/stro infixa est co/rpori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 25:2)
ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:1)
Quid, quos res ipsa lugere prohibet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION