라틴어 문장 검색

Nec dominae voluptates diutina sua praesentia morati clausis cubiculi foribus facessunt:
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:4)
Iamque operosa et pervigili nocte transacta, vitata lucis conscientia facessit mulier, condicto pari noctis futurae pretio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:10)
sed aegre precibus et obtestationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:13)
Is saltatorie procurrens malumque bracteis inauratum dextra gerens, ei qui Paris videbatur porrigit, quid mandaret Iuppiter nutu significans, et protinus gradum scitule referens e conspectu facessit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:4)
sponte abierunt, sponte deseruerunt nobis, quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 2:3)
Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 19:1)
Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, 'Tempus,' inquit, 'est cedendi et abeundi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 16:1)
Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 11:1)
Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 5:1)
Atque ille egregius nebulo, quasi difficili quaestione proterritus, exurgit statim et abiens, Non, inquit, parvam rem quaeris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 14:1)
sed si qua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos manebit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 5:3)
Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 8:1)
verba labris abeunt, Per pectus manat subito subido mihi sudor:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 12:3)
Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, et abiens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 15:1)
Neque comes negotium repulit quod sciret praetensum Plantagenistam idolum merum et nihil amplius esse, sed contra laetabatur eum falsum potius quam verum Plantagenistam fuisse, quod cum satis scriet falsum Plantagenistam sponte in fumos abiturum, verum autem regis consiliis pessum iri, secum reputaret aditum sibi ad regnum proprio titulo et iure patefieri posse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION