라틴어 문장 검색

nam qui se humanis vitiis contaminavissent et se totos libidinibus dedissent, quibus caecati vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent vel re publica violanda fraudes inexpiabiles concepissent, is devium quoddam iter esse, seclusum a concilio deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 71:2)
Qui scriptis jussit Tabulis compescere Caedes Furta & Adulteria, & perjurae crimina Fraudis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:2)
Ibat iuventus capta, dum Troiam capit, bellumque totum fraude ducebat nova.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:14)
Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:7)
Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:11)
Ite cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:17)
Quid, si etiam mercennarius [Eumolpi] praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 125:4)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
Quicumque turpi fraude semel innotuit, Etiam si verum dicit, amittit fidem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.1)
Haec inquit merces fraudis a superis datur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.5)
Columbae saepe cum fugissent miluum Et celeritate pennae vitassent necem, Consilium raptor vertit ad fallaciam Et genus inerme tali decepit dolo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.2)
Tum fortuitum feles contubernium Fraude et scelesta sic evertit malitia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.4)
Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes, Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta24)
Noctua ut vidit sibi Nullum esse auxilium et verba contemni sua, Hac est aggressa garrulam fallacia:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.6)
Illa fraudem moliens:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION