라틴어 문장 검색

eductosque pares silvestri ex ubere reges, ordiar et caeso moenia firma Remo, celsaque Romanis decerpta palatia tauris, crescet et ingenium sub tua iussa meum;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 930)
atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo, Euandri profugae concubuere boues.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 12)
Amphitryoniades qua tempestate iuuencos egerat a stabulis, o Erythea, tuis, uenit ad inuictos pecorosa Palatia montis, et statuit fessos fessus et ipse boues, qua Velabra suo stagnabant flumine quoque nauta per urbanas uelificabat aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 91)
"uos precor, o luci sacro quae luditis antro, pandite defessis hospita fana uiris."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 914)
Iam vero iuvenalibus peractis quem te praebueris sequente in aevo, intra aulam soceri mei expetitus curam cum moderatus es Palati, chartis posterioribus loquemur, si plus temporibus vacat futuris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium98)
unde pro-gressis ad Rubiconem ventum, qui originem nomini de glarearum colore puniceo mutuabatur quique olim Gallis cisalpinis I talisque veteribus terminus erat, cum populis utrisque Hadriatici maris oppida divisui fuere, hinc Ariminum Fanumque perveni, illud Iuliana rebellione memorabile, hoc Hasdrubaliano funere infectum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 7:1)
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:1)
date ravulos choraulas, quibus antra per palati crepulis reflanda buccis gemit aura tibialis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:24)
Ipse autem puro celsum caput aere saeptus templa superfulges et prospectare videris, an nova contemptis surgant Palatia flammis pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis atque exploratas iam laudet Vesta ministras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.13)
subiere novi Palatia fasces, et requiem bissenus honos precibusque receptis curia Caesareum gaudet vicisse pudorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici5)
Nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 8:4)
unde qui armati palatium inrumpunt, omnibus tot Sigeriis atque Partheniis audaciores?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 9:4)
Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:3)
uidelicet, quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:4)
aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION