라틴어 문장 검색

Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina.
(세네카, De Providentia, book 1 30:3)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)
Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)
Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:2)
" Male," inquit, " illis erit, quia multa interveniunt, quae perturbent animum, et opiniones inter se contrariae mentem inquietabunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:1)
intima creber viscera quassat gemitus stridens, et sacer ignis pascitur artus iamque amplexu frigida presso saxa fatigant;
(세네카, 오이디푸스 2:49)
quidve mea de fraude deos, insana, fatigas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 203)
et rursus puerum quaerendo audita fatigat, quem, quae scire timet, quaerere fata iubet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22b6)
sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges, somniaque in faciem credita saepe meam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1154)
fibula mordaci refugas a pectore vestes dente capit, micat hasta minax, quercusque tropaeis curva tremit placitoque deam sub fasce fatigat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 174)
si fatiget, in contumelias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:5)
si fatigetur, in furias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:6)
sed dicere solebas, quamquam fatigans, quod meam quasi facundiam vererere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:1)
igitur praefata venerabilis fratris mei nunc iam presbyteri Agrippini, ne iniuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 2:1)
quos nec est tanti, raro te insectante superandos, copulis palam ductis inquietari, nisi forsitan, dum tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet ut exerceantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION