라틴어 문장 검색

quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
Eas tunicas Graeco vocabulo nostri chiridotas "appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecere existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 3:1)
Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilis que una omnium feminarum ut sit datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:2)
atque inibi de feminis repente versis in mares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 1:3)
Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 9:1)
Ex feminis, inquit, mutari in mares, non esse fabulosum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 16:1)
Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 3:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 5:1)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 4:2)
DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 2:1)
Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 20:1)
Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 1:1)
An tu quoque, inquit, "putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam venustiores naevulos, non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION