라틴어 문장 검색

Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:10)
Ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori ense ferit, sterilemque tibi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:7)
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:4)
ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:20)
volat Itala cornus aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum pectus abit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:4)
Saturnia Iuno detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:17)
haud fit mora, Tarchon iungit opes foedusque ferit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:4)
Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:5)
Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum graviter pressa pariterque loquentis vocem animamque rapit traiecto gutture;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:1)
at ille fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:2)
Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit ense elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:8)
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor sidera:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:21)
At fervidus advolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:4)
sic rigido latus ense ferit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:10)
Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam et summum degustat volnere corpus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION