라틴어 문장 검색

Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Tarda enim sunt, quae necessitate inpelluntur, agilitas sponte motis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 7:4)
Et tardum est et varium, quod usus docet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 20:5)
Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 4:3)
Pelopis hinc oras tui et Isthmon, arto qui recurvatus solo Ionia iungi maria Phrixeis vetat, hinc scelere Lemnon nobilem et Calchedona tardamque ratibus Aulida:
(세네카, 아가멤논 10:65)
at quorumcumque stilus uelox est, tardior memoria est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 18:2)
Quidam uoluerunt uideri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 22:1)
malo autem uideri huius patrem tarde exorari, quam tarde rogari.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 22:7)
Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 10:1)
Nec tamen ideo debemus tardius quemquam servare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 72:5)
Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam :
(세네카, 행복론, Liber II 11:1)
Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit.
(세네카, 행복론, Liber II 74:1)
" Tardiores," inquit, " ad beneficia danda facimus non vindicando data nec infitiatores eorum adficiendo poena.
(세네카, 행복론, Liber III 56:1)
" Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicundae aditum erunt et innocentiam sollicitiore habituri loco.
(세네카, 행복론, Liber III 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION